- PONTIFICIA Ditio
- PONTIFICIA Ditioseu Status Ecclesiae, Stato della Chiesa Italis, l. Estat d' Eglise Gallis, pars est Italiae, a septentrione in meridiem protensa per 240. milliaria, nempe a castro Francolino in Ferrariensi Ducatu Terracinam usque. Eius autem maior latitudo nempe a Centumcellis Anconam usque est 120. milliarium. Sed multo minor est in aliis locis, praesertim in Romandiola, ubi valde restringitur, inter Hetruriam et mare Adriaticum; subestque dominio Romani Pontificis. Terminatur haec ditio a meridie mari Tyrrhenô, ab ortu regnô Neapolitanô, ab occasu Hetruriâ et Ducatu Mutinensi, a septentrione autem mari Adriaticô et dominiô Venetô. Eius partes seu provinciae sunt Campania Romana, la Campagna di Roma, provincia Patrimonii S. Petri. la provincia del Patrimonio di S. Pietro, Sabina, la Sabina, Ager Orvietanus, il territorio d' Orvieto, Ager Perusinus, il territorio di Perugia, Umbria, seu Ducatus Spoletanus, l' Ombria, Marchia Anconitana, la Marca d' Ancona, territorium Civitatis Castelli, il territorio di Citta di Castello, Ducatus Urbinas, il Ducato di Urbi no, Romandiola, la Romagna, Ager Bononiensi, il Bolegnese,et Ducatus Ferrariensis. il Ducato di Ferrara. Subsunt etiam dominio Romani Pontificis Avenio et Comitatus Vindascinus in Gallia; le Comtat Venaissin, uti Beneventum in regno Neapolitano, cum eius territorio alias peramplo, ut liquet ex diplomate Clementis VI. Pontificis Romani A. C. 1350. sed nunc ab Hispanis valde restringitur. Totius ditionis Pontificiae urbs praecipua est Roma, Roma, quae Italiae caput. Crevit autem Maxime haec ditio liberalitate Francorum Regum Pipini et eius filii Caroli Magni, et donatione Ludovici Pii eius nepotis. Sub Clemente VIII. Pontifice Romano, Ducatus Ferrariensis rediit ad ditionem Pontificiam, uti etiam Ducatus Urbinas sub Urbano VIII. Barberino Pontifice Romano; deficiente masculâ prole. PONTIFICIAE DITIONIS URBES PRAECIPUAE. Ancona, Ancona. Ariminum, Rimini. Asculum, Ascoli. Bononia, Bologna. Camerinum, Camerino. Faventia, Faenza. Ferraria, Ferrare. Firmum Fermo. Forum Livii, Forli. Fulginium, Foligno. Imola, Imola Macerata, Macerata. Orvietum Orvieto. Perusia Perugia. Pisaurum, Pesaro. Ravenna, Ravennat. Reate, Rieti. Roma, Roma. Spoletum, Spoieto. tisernum, Citta di Castello. Viterbium, Viterbo. Urbinum, Urbino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.